Haec pagina emendata et bis lecta est

in forō ā praetōriānīs[1] occīsus est, et Othō (ut audīvistī) sē ipse interfēcit. Interim imperium Vitelliō ā mīlitibus dēlātum erat; ac postrēmō Vespasiānus quoque ā suīs imperātor salūtātus est. Quārē Vitellium tollere necesse erat.”

“Ipsene Vespasiānus aderat, cum Vitellius occīsus est?” inquit Sextus.

“Nūllō modō,” inquit frāter. “Cōpiās suās praemīserat; ipse autem itinere longiōre in Ītaliam tendēbat, atque aliquamdiū in Aegyptō morātus est.”

“Ubi agēbat[2] ille,” inquit Cornēlia, “eō tempore, quō ā mīlitibus imperātor salūtātus est?”

“Erat tum cum exercitū in Iūdaeā,” inquit Pūblius, “ubi incolae sēditiōsē[3] sē gerēbant. Sed gentem illam iam paene subēgerat, obsidiōne[4] Hierosolymōrum exceptā, quam cōnficiendam Titō fīlīō relīquit.”

“Nisi fallor,” inquit Drūsilla, “dē patriā Annae nostrae nunc loquiminī.”

Adnuit[5] Anna, quae maesta sedēbat, cum suae gentis prīstinae glōriae[6] eī in mentem venīret.

Tum Cornēlia: “Nolī maerēre, Anna mea,”[7] inquit. “Nōnne potes aliquid iūcundum reminīscī, quod dē patriā tuā nōbīs nārrāre velīs?”

Illa prīmō negābat; cum autem līberī blandius īnstārent, postrēmō: “Per fīnēs nostrōs,” inquit, “fertur[8] amnis Iordānēs, quī nusquam ad mare pervenit. Ūnum enim atque alterum[9] lacum perfluit,[10] tum tertiō[11] acceptus ibi retinētur; nam hic lacus exitum nūllum habet.

  1. praetōriānī, -ōrum, m., the pretorians.
  2. agēbat: cf. XIX, 17.
  3. sēditiōsē, adv., rebelliously.
  4. obsidiō, -ōnis, f., siege.
  5. adnuō, -ere, -uī, intr., nod (assent).
  6. prīstinae glōriae: gen. with verbal phrase of remembering.
  7. mea, freely, dear.
  8. fertur, rolls, flows.
  9. alterum, a second.
  10. perfluō, -fluere, -flūxī, tr., pass through.
  11. tertiō: sc. lacū, namely, the Dead Sea, a detailed description of which is given in the Histories of Tacitus.