Haec pagina emendata et bis lecta est

Itaque, cum iam ad portam Capēnam perventum esset, mulierēs lectīcīs[1] levātae cum līberīs ad avunculum Drūsillae ā Stasimō dēductae sunt.

Cornēlius interim cum Pūbliō rēctā Palātium petiit, ac statim ad imperātōrem admissus est. Ibi ōsculō[2] acceptus breviārium[3] ratiōnum suārum porrēxit.

Tum, industriā[4] laudātā, eō mandātō dīmissus est, ut semper omnia in prōmptū[5] habēret, ut sine morā ex urbe proficīscerētur, sī quandō opus esset. Negōtiō sīc cōnfectō, cum Pūbliō ad Drūsillam ac cēterōs libenter sē recēpit.

Deinde diēs duo iūcundē exāctī sunt, cum viātōrēs cōnspicerent omnia, quae maximē mīranda in urbe erant. Tum Drūsilla cum līberīs rūs discessit, ut parentēs vīseret, quī ab urbe longē circiter trīgintā mīlia passuum habitābant. Interim Cornēlius cum Pūbliō Rōmae morābātur, incertus quam mox imperātor operam suam exigeret.

Mīliārium
Mīliārium
Photograph by R. S. Rogers
mīliārium
  1. lectīca, -ae, f., litter. In the city proper, heavy traffic was restricted.
  2. ōsculō: a court formality.
  3. breviārium, -ī, n., summary.
  4. industria, -ae, f., industry.
  5. prōmptū (abl. only), m.; in prōmptū, in readiness.