“Hominum interim multitūdō magna sequēbātur, cum acerbissimīs contumēliīs rērum[1] et verbōrum caenum[2] coniciēns, dum eius facinora maximā vōce exprobrat. Tandem prope scālās, quae Gemōniae vocantur, minūtissimīs[3] ictibus occīsus est, et inde uncō tractus[4] in Tiberim.”
“Fīnem quam terribilem!” inquit Drūsilla. “Tālia audīre mihi vix magis quam Cornēliae placet.”
“Sed ūnum adhūc est, pater,” inquit Sextus, “quod ego nōn intellegō. Cum prīmō imperātor effugere cōnātus est, cūr, obsecrō, pīstōrem et coquum sēcum dūxit?”
“Cēterīs eius factīs[5] hoc erat pār,” inquit Cornēlius. “Nam semper edendī[6] studiōsus erat. Quīn etiam dīcitur ter et quater[7] in diē cēnāre solitus esse; atque interdum in viīs ex popīnīs[8] fūmantia[9] obsōnia[10] vel[11] prīdiāna[12] suīs manibus rapiēbat.”
“Iam satis est, pater,” inquit Cornēlia. “Dē eō spērō nōs nihil amplius audītūrōs esse.”
Sed iam viātōrēs in urbem Portā Appiā ingrediēbantur atque līberī intentī omnia circumspiciēbant. Interim raedae tardius prōgredī coāctae sunt, cum hominēs multī ex urbe exeuntēs viam frequentārent.[13]
Brevī Stasimus, quī citō equō praemissus erat, sē obviam tulit, quī nūntiāvit avunculum Drūsillae domī esse, ac viātōrēs libentissimē hospitiō acceptūrum.
Quō audītō, Cornēlius Drūsillae: “Tū, uxor,” inquit, “statim cum līberīs et servīs ad avunculum tē cōnferēs.[14] Mihi et Pūbliō cum Onēsimō prius ad Palātium est eundum, ut sine morā dē adventū meō imperātor certior fīat.”
- ↑ rērum, action.
- ↑ caenum, -ī, n., filth.
- ↑ minūtus, -a, -um, adj.; sup., tiny.
- ↑ uncō tractus: like a common criminal.
- ↑ Cēterīs … factīs: dat.
- ↑ edendī: obj. gen.
- ↑ quater, num. adv., four times.
- ↑ popīna, -ae, f., cook-shop.
- ↑ fūmāns, -antis, part. as adj., smoking.
- ↑ obsōnium, -ī, n., viands.
- ↑ vel, even.
- ↑ prīdiānus, -a, -um, adj., yesterday
- ↑ frequentō, -āre, -āvī, -ātus, tr., crowd.
- ↑ tē cōnferēs: fut. approaching force of imper.