Haec pagina emendata et bis lecta est
CAPUT XXIII

Multō māne, paene priusquam cēterī surrēxērunt, Cornēlius et Pūblius forās ēgressī sunt, ut loca circumspicerent. Haud procul montem Albānum vīdērunt, ac longius collēs aliī appārēbant.

Tum Pūblius: “Montem Albānum libentissimē videō,” inquit, “quod ibi trāditum est ab Ascaniō conditam esse urbem,[1] unde (ut dīcit Vergilius) erant ‘Albānī patrēs,’ et postrēmō ‘altae moenia Rōmae.

“Hīs in regiōnibus sunt alia quoque dignissima, quae[2] aspiciantur,” inquit pater. “Velut haud longē abest fānum Diānae Nemorēnsis.”

“Dē hōc, quod[3] sciam, numquam audīvī,” inquit Pūblius. “Istīus cultūs quid proprium[4] est?”

At pater: “Fānum silvā dēnsissimā est tēctum; ac, mīrābile dictū, sacerdōs est servus fugitīvus, quī numquam nisi cum gladiō forās ēgreditur.”

“Quam ob rem, obsecrō?” inquit Pūblius. “Subitīne impetūs vim timet?”

“Maximē vērō,” inquit pater. “Nam illud sacerdōtium mīrīs modīs trāditur. Ille, quī id adeptus est, rem dīvīnam cūrat, dōnec ab aliō vī aut dolō interficitur. Tum is, quī interfēcit,[5] ipse sacerdōs fit, et armātus ēgreditur, ānxius nē quis alius sē quoque occīdat, ut sacerdōtium adipīscātur.”

“Papae!” inquit Pūblius. “Mīror unde mōs tam mīrābilis

  1. urbem: namely, Alba Longa, the mother city of Rome.
  2. quae: note mood.
  3. quod: cf. IV, 26.
  4. proprius, -a, -um, adj., peculiar; trans. neut. here, ‘the peculiar (feature).’
  5. interfēcit, committed the murder.