Haec pagina emendata et bis lecta est
CAPUT XXII

Posterō diē ante hōram quārtam Ānxur facile perventum est; quō in oppidō viātōrēs paulisper cōnstitērunt, ut cibum caperent; nam līberī etiam tum ēsuriēbant.

Cum omnia iterum parāta essent ad iter faciendum, Sextus nusquam reperīrī poterat, dōnec eum aspexit Stasimus in āreā, ubi cupidē audiēbat servōs duōs, quī inter sē loquēbantur.

Puerō revocātō, ex oppidō statim profectī sunt. Ac cum iam lēniter raedīs veherentur, Sextō Cornēlius: “Quid,” inquit, “inter sē loquēbantur illī servī duo, quōs in āreā audiēbās?”

At Sextus: “Ūnus erat homō senectūte[1] iam cōnfectus, alter autem admodum[2] iuvenis. Senior dīxit sē modo Appī Forō advēnisse.”

“Illud est oppidum,” inquit Cornēlius, “ubi hanc[3] noctem āctūrī sumus. Sed quid posteā dictum est?”

“Prīmō,” inquit Sextus, “pauca alia inter sē locūtī sunt; tum ille senior dē temporibus dīcere coepit, cum ipse puer[4] esset.”

“Quid puer fēcit?” inquit Cornēlia.

At Sextus: “Dīxit sē ipsum adfuisse, cum quīdam vir sānctus, Paulus nōmine, Rōmam iter faciēns et catēnīs vīnctus, Appī Forī cōnstitisset.

“Cum hoc tantum[5] dictum esset, ā Stasimō arcessītus sum; quārē nec quis esset ille Paulus, nec cūr eum catēnīs vīnxissent,[6] cognōscere potuī.”

  1. senectūs, -ūtis, f., old age.
  2. admodum, (a) mere.
  3. hanc, this (coming).
  4. puer, (when) a boy.
  5. tantum: adv.
  6. vīnxissent: subj. indef.