Haec pagina emendata et bis lecta est

dubitat, an superāre velit, et Hippomenam ā certāmine dēterrēre cōnātur. Ille autem in sententiā persevērat; ac rēx et populus cursum solitum poscunt.

“Tum Hippomenēs clam invocat[1] Venerem, quae forte aderat manū ferēns tria māla[2] aurea, quae modo in agrō sibi dēdicātō ex arbore flāvā dēcerpserat. Haec māla, nūllō[3] cernente, dea iuvenī dedit, docuitque quī[4] ūsus esset in illīs.

“Simulac signum tubā datum est, virgō et iuvenis ventō celerius per harēnam[5] prōvolant.[6] Illa facile superior erat; sed Hippomenēs, ā tergō relictus, subitō dē tribus mālīs ūnum prōiēcit. Virgō cōnstitit ac cupidē sustulit aurum. Interim iuvenis praeterit, et resonant spectācula plausū.

“Atalanta tamen celeriter moram corrēxit,[7] et iuvenem iterum post tergum relīquit. Mālō alterō prōiectō, virgō rūrsus cōnstitit, atque iterum cōnsecūta est. Tum Hippomenēs summā vī mālum tertium longē ā cursū prōiēcit; puella dubitat, tum aurum petīvit. Sīc virgō, morā et mālōrum pondere impedīta, praeterita est, atque Hippomenēs victor praemium cēpit.”

“Euax!” inquit Cornēlia. “Tālia mē dēlectant.”

Mox omnia ad proficīscendum parāta erant; et tantō alacrius equī iam prōgressī sunt, ut hōrā octāvā[8] ad oppidum Sinuessam pervenīrētur;[9] ubi viātōrēs libenter ē raedīs dēscendērunt.

Drūsilla cum servīs statim sē recēpit in dēversōrium; cēterī autem per oppidum paulisper ambulāre mālēbant. Sed sub cēnae tempus omnēs ad tēcta rediērunt.

  1. invocō, -āre, -āvī, -ātus, tr., invoke.
  2. māla: note the ā.
  3. nūllō: cf. XX, 7.
  4. quī, what (adj.).
  5. harēnam: i.e., of the course.
  6. prōvolō, -āre, -āvī, intr., fly forward.
  7. corrigō, -rigere, -rēxī, -rēctus, tr., make up for.
  8. octāvus, -a -um, num. adj., eighth.
  9. pervenīrētur: impers.