Haec pagina emendata et bis lecta est

Interim sōl ārdēns in caelō fulgēbat; ac postrēmō equī aestū labōrāre coepērunt. Quārē, cum iam ventum esset ad locum ubi haud procul ā viā complūrēs arborēs altae umbram grātissimam praebēbant, raedās cōnsistere Cornēlius iussit.

Hīc līberī, dum equī reficiuntur, aliquamdiū cum Lūciō libenter lūsērunt, quem Anna, palliolō substrātō,[1] humī posuerat. Tum Drūsillae Cornēlia: “Iam diū factum est,[2] māter,” inquit, “cum tū nōbīs nūllam fābulam nārrāvistī. Dē bellīs pater et Pūblius semper loquuntur. Nōnne tū vīs aliquid laetius nārrāre?”

At māter: “Metuō nē haud multa sciam, quae vōs audīre velītis. Sed fortasse numquam audīvistis quō modō Atalanta in mātrimōnium data sit.”

“Id quidem nōn audīvimus,” inquit Cornēlia. “Nārrā, sīs.”

Tum Drūsilla: “Atalanta erat rēgia virgō, quae cursū[3] virōs superāre solēbat; eam autem, cum pulcherrima esset, omnēs iuvenēs in mātrimōnium dūcere cupiēbant. Illa vērō, etsī nūbere nōlēbat, celeritāte tamen suā frēta[4] prōmīsit sē eī nūptūram, quī sē cursū superāsset.

“Lēx autem certāminis erat, ut competītor[5] victus occīderētur. Quā lēge dūrā haud dēterritī, multī, pulchritūdine virginis captī, in certāmen dēscendēbant; ac victī poenās dēdērunt.

“Postrēmō quīdam iuvenis, Hippomenēs nōmine, quī haec omnia procul aspexerat, amōre incēnsus, in certāmen dēscendit. Quī cum in mediō stadiō cōnstitisset, virginī: ‘Cūr facilem titulum tardīs superandīs[6] quaeris?’ inquit. ‘Tē mēcum cōnfer. Ego sum Neptūnī nepōs; ac, sī vincar, tū nōmen magnum et memorābile habēbis.’

Hōc audītō, virgō, mollī[7] vultū iuvenis mōta, paulisper

  1. substernō, -sternere, -strāvī, -strātus, tr., spread underneath.
  2. factum est, etc.; cf. note on XIII, 19.
  3. cursū: abl. of spec.
  4. frētus, -a, -um, adj., relying (on).
  5. competītor, -ōris, m., contestant.
  6. tardīs superandīs: abl. of means.
  7. mollis, -e, adj.: freely, boyish.