Cum posterō diē iterum profectī essent, Cornēlius: “Haud procul abest locus,” inquit, “ubi Hannibal sollertiā magnā imperātōrem nostrum[1] ēlūsit. Sed dē hīs rēbus tū dīc, Pūblī; nam exīstimō tē apud Cornēlium Nepōtem haec nūper lēgisse.”
Tum Pūblius: “Rōmānīs Cannēnsī pugnā dēvictīs, Hannibal urbēs complūrēs occupāvit et postrēmō nūllō[2] resistente Rōmam profectus, in propinquīs urbī montibus cōnsēdit. Cumque aliquot diēs ibi castra habuisset et Capuam reverterētur, in agrō Falernō eī occurrit Q. Fabius Maximus, dictātor Rōmānus, dē quō dīcit poēta quīdam:
“Hannibal, locī angustiīs clausus, Fabium tamen callidissimē ēlūsit. Nam noctū bovēs, rāmīs in cornibus dēligātīs atque incēnsīs, omnēs in partēs vagātum[5] ēmīsit.
“Quī procul vīsī tantum terrōrem exercituī Rōmānōrum iniēcērunt, ut extrā[6] vāllum[7] ēgredī nēmō audēret; omnēs enim exīstimābant īnsidiās ab hostibus comparārī. Interim Hannibal nūllō prohibente cōpiās suās ē locō perīculōsō ēdūcēbat.”
“Nōnne Hannibal umquam proeliō superātus est?” inquit Sextus. “Mihi vidētur ille semper aut sollertiā aut virtūte suā superāsse.”
- ↑ nostrum, of ours.
- ↑ nūllō: replacing the abl. of nēmō.
- ↑ cūnctor, ārī, -ātus sum, intr., delay.
- ↑ rem: sc. pūblicam.
- ↑ vagātum: supine.
- ↑ extrā: prep. with acc., beyond.
- ↑ vāllum, -ī, n., rampart.