Haec pagina emendata et bis lecta est

Caudium sunt dēductī; cumque ad portam urbis perventum esset, veste dētractā manūs eīs post tergum retortae sunt.

“Ubi ad tribūnal[1] imperātōris hostium vēnērunt Rōmānī, atque ante eum stābant cōnsulēs vīnctī, ille īrā incēnsus negāvit[2] rem ita compōnī posse, omnēsque Rōmam dīmīsit. Iūris haud perītus,[3] scīlicet sēcum male āctum esse exīstimāvit; et paulō post bellum ācriter renovātum est.”

Ut haec dicta sunt, Stasimus in oppidum Caudium praemissus est, ut quaereret dēversōrium, ubi viātōrēs edendō vīrēs reficerent, priusquam Capuam inciperent iter tendere.

Pars Superior Rhodanī
Pars Superior Rhodanī
pars superior rhodanī
  1. tribūnal, -ālis, n., tribunal.
  2. negāvit: cf. negāret, XVII, 17.
  3. Iūris … perītus, skilled in law.