Haec pagina emendata et bis lecta est

omnibus nōtum est, bellō prīmō Pūnicō ad flūmen Bagradam ā Rēgulō imperātōre serpentem centum vīgintī pedēs longam ballistīs expugnātam esse.”

“Dēsine, obsecrō,” inquit Cornēlia. “Sī tālia nārrātūrus es, ego hāc in raedā nōn diūtius morābor.”

“Quiētō es[1] animō,” inquit frāter; “nam fīnem iam fēcī.” Tum Cornēliō: “Quod ad oppidum, pater, iam tendimus?”

Ac Cornēlius: “Caudium brevī adībimus; et spērō hodiē nōs etiam Capuam usque iter facere posse.”

“Nōnne Samnītēs,” inquit Pūblius, “clādem maximam in hīs regiōnibus populō Rōmānō ōlim intulērunt?”

“Rēctē quaeris,” inquit Cornēlius; “nam haud longē absunt Furculae Caudīnae, ubi exercitus Rōmānus sub iugum īre coāctus est.”

“Quid est, quod ā tē audiō?” inquit Sextus. “An[2] nostrī mīlitēs umquam tantā ignōminiā[3] adfectī sunt?”

“Vellem id vērē negārī posse,” inquit pater. “Sed cōnfitendum est nōn tum sōlum[4] tāle dēdecus[5] admissum esse. Velut apud Horātium Flaccum, ille Rēgulus, dē quō modo audīvistis, cum ex Āfricā Rōmam revertisset:

‘Signa[6] ego Pūnicīs
Adfīxa dēlūbrīs[7] et arma,
Mīlitibus[8] sine caede,’ dīxit,
‘Ērepta vīdī; vīdī ego cīvium
Retorta[9] tergō[10] bracchia līberō.[11]

“Haec certē foedissima sunt,” inquit Sextus; “sed, sī tibi nōn est molestum, dē proeliō audiāmus, quod in hīs locīs commissum est.”

  1. es: imper.
  2. An: indicating surprise.
  3. ignōminia, -ae, f., humiliation.
  4. sōlum: adv.
  5. dēdecus, -oris, n. disgrace.
  6. Signa: sc. nostra.
  7. dēlūbrum, -ī, n., shrine.
  8. Mīlitibus: dat. of disadvantage.
  9. Retorta: i.e., tied.
  10. tergō: abl.; trans., ‘on.’
  11. līberō: i.e., of men not slaves by birth.