Haec pagina emendata et bis lecta est
CAPUT XVIII

Māne aliquantum[1] morae[2] factum est, quod ūnus ex equīs claudus esse vidēbātur, aliusque quaerendus erat. Interim Cornēlius cum fīliīs per oppidum vagābātur, ac pater puerīs multa nārrāvit dē proeliō ibi commissō, quō Pyrrhus rēx ā Māniō Curiō superātus est.

Cum postrēmō Appiā viā veherentur, Sextō Cornēlia: “Quid, obsecrō, vīdistī,” inquit, “dum per oppidum ambulābās?”

“Nihil mīrandum vīdimus,” inquit Sextus. “Sed quaedam audīvī dē rēge Pyrrhō et elephantīs, quōs ille prīmus in Ītaliam trādūxit,[3] quīque vulgō[4] ‘bovēs Lūcae’[5] appellābantur, quod eōrum genus ignōtum erat ac bēstiae prīmum in Lūcāniā vīsae sunt.’’

At Cornēlia: “Vellem ego quoque tum adfuissem. Nam dē omnis generis ferīs libentissimē audiō.”

“Dē elephantīs,” inquit, Pūblius, “nōn omnia tum commemorāta sunt. Ōlim fābulam lēgī, quae fortasse vōbīs iūcunda vidēbitur:

“In proeliō, quod ad Thapsum commissum est, virtūs cuiusdam mīlitis legiōnis quīntae maximē ēnituit.[6] Nam cum in sinistrō[7] cornū elephantus vulnerātus et dolōre incitātus in lixam inermem impetum fēcisset hominemque sub pede prēmeret et necāret, mīles ille sustinēre nōn potuit, quīn sē armātum bēstiae offerret.[8]

  1. aliquantus, -a, -um, adj., some; neut. sing. as noun, something.
  2. morae: part. gen.
  3. in Ītaliam trādūxit: later, elephants were sometimes used by the Romans also.
  4. vulgō, adv., commonly.
  5. Lūcae, Lucanian.
  6. ēnitēscō, -nitēscere, -nituī, intr., shine out.
  7. sinister, -tra, -trum, adj., left.
  8. quīn … offerret: cf. XVI, 48.