est pugna illa[1] Cannēnsis, inter paucās clādēs populī Rōmānī memorābilis. Hōc proeliō nostrī[2] circiter quīnquāgintā mīlia periērunt, ac paulum āfuit quīn illa diēs fīnem bellō adferret.”
“Plūra nārrā, sīs,” inquit Sextus. “Dē proeliīs semper perlibenter audiō, maximē cum Hannibal hostēs dūcit.”
“Alternīs diēbus,” inquit pater, “imperābant cōnsulēs, quōrum alter statim dēcertāre volēbat, alterī[3] vērō bellum prōdūcī melius vidēbātur. Ōlim, cum apud cōnsulem Varrōnem imperium esset, ad manum cum Poenīs cōnserendam exercitus ēductus est.
“Quārē Paulus, cōnsul alter, quamquam dīversa suāserat, tamen in castrīs morārī tantō in discrīmine rērum nōlēbat, ac perinvītus secūtus est; quī, prīmō statim proeliō[4] fundā graviter vulnerātus, suō cornū[5] tamen hostibus diū fortissimē resistēbat.
“Postrēmō autem Rōmānōs, quōs ārdor pugnandī incautōs longius[6] prōvexerat, equitēs hostium subitō ā tergō adortī sunt. Hinc erat initium fugae, ac Cn. Lentulus, tribūnus mīlitum, cum Paulum sanguine respersum in saxō sedentem vīdisset, eī equum suum trādere volēbat. At ille: ‘Abī,’ inquit, ‘et senātuī nūntiā ut urbem mūniat. Ego satis vīxī; hīc morī certum est.’[7]
“Hannibal fortasse, sī properāre voluisset, urbem ipsam occupāre potuit; atque, ut id cōnārētur, Maharbal vehementer suāsit. Sed Hannibal, hāc[8] tantā victōriā ēlātus, dēlīberandī[9] tempus poposcit. Quārē Maharbal: ‘Vincere scīs, Hannibal,’ inquit; ‘victōriā ūtī[10] nescīs.’”
At iam Drūsilla: “Ego et Cornēlia,” inquit, “carmina proeliīs praepōnimus. Nōnne versūs ūllōs recordārī potes, Pūblī?”
“Cum modō dē Dāmocle loquerēmur,” inquit ille, “mihi in mentem vēnit verbōrum Horātī Flaccī:
- ↑ illa, that famous.
- ↑ nostrī: nom.; trans., ‘of our men.’
- ↑ alter … alterī, one … the other.
- ↑ prīmō statim proeliō: i.e., at the very outset of the battle.
- ↑ suō cornū: place where.
- ↑ longius: cf. XI, 15.
- ↑ certum est: sc. mihi; I am resolved.
- ↑ hāc: trans. freely.
- ↑ dēlīberō, -āre, -āvī, -ātus, tr. and intr., consider.
- ↑ ūtī: verb.