Haec pagina emendata et bis lecta est

Mēnsam omnibus rēbus, quās optimās[1] habēbat, studiōsē exstruēbat; sed superbō dente hospes singula vix tetigit, ac postrēmō: ‘Cūr, obsecrō,’ inquit, ‘rūrī miserē[2] vīvere māvīs? In urbe multō melius vīvitur.[3] Nōnne igitur mēcum domum proficīscī vīs, ut ibi dēmum vītam mūre dignam nōscās?’

“Hīs et tālibus[4] mūrī rūsticō persuāsum est ut, silvā relictā, cum amīcō ad urbem pergeret. Quō cum perventum esset, noctū ambō rēpsērunt sub moenia, ac brevī in aedibus cuiusdam hominis locuplētis vēstīgia posuērunt. Intus erant lectī purpureīs[5] aulaeīs[6] strātī mēnsaeque reliquiīs cēnae abundantissimae adhūc complētae.

“Mūs rūsticus, in lectō splendidō recumbēns, avidē gustābat omnia, quae alter benignē adferēbat, cum subitō forum ingentī strepitū ē lectō ambō excussī sunt, ac perterritī omnēs in partēs discurrērunt, exitum dēmenter quaerentēs, cum interim domus cānum lātrātū resonāret.

“Tum amīcō ille rūsticus: ‘Tū tibi haec omnia habē,’ inquit. ‘In silvam ego redeō, ubi ab īnsidiīs tūtus reliquam vītam meam quiētā mente agam. Tū valē.’ Quō dictō, per fenestram ēvāsit, ac celeriter ex urbe in silvam suam perrēxit.”

“Grātiās maximās tibi agimus,” inquit Cornēlia. “Haec fābula mihi maximē placet. Sed iam est abeundum.” Quae cum dīxisset, cum Sextō discessit, brevīque somnō artissimō ambō cōnsōpītī sunt.

  1. optimās: trans. as if with rēbus. Superl. often so attracted.
  2. miserē, adv., wretchedly.
  3. vīvitur: impers.
  4. Hīs et tālibus: sc. verbīs.
  5. purpureus, -a, -um, adj., purple.
  6. aulaeum, -ī, n., coverlet.