Haec pagina emendata et bis lecta est
tivas[1] facētiās[2] tuās alia in loca aufer.” Quō dictō, aedēs intrāvit, ubi Drūsilla et Cornēlia libentissimē īnspexērunt rēs mīrandās, quās īnstitor ē saccō suō prōmēbat.[3]
Vix erat ille dīmissus, cum Anna nūntiāvit Lūcium placidē quiēvisse, ac eī iam multō melius esse.[4] Quod cum cognitum esset, omnēs gaudēbant; ac Cornēlius Onēsimum statim mīsit, ut caupōnem vocāret.
Iste scīlicet haud libenter audīvit Lūciō melius factum esse. Sed ratiōnem cōnficere[5] coāctus est; ac paulō post, pecūniā solūtā, viātōrēs iterum in raedīs sedēbant, atque equī alacrēs viā strātā vehicula celeriter rapuērunt.
Photograph by Grant Showerman
via per rūra ferēns
- ↑ intempestīvus, -a, -um, adj., untimely.
- ↑ facētiae, -ārum, f., levity.
- ↑ prōmō, prōmere, prōmpsī, prōmptus, tr., bring forth.
- ↑ eī iam, etc.; i.e., he was feeling much better.
- ↑ ratiōnem cōnficere, make out his bill.