Haec pagina emendata et bis lecta est

Stasimus. Amīcē[1] pollicēris; nam hās[2] noctēs trēs pervigilāvī,[3] atque aliquem quaerō, quī faciat ut dormiam.

Īnst. Verbum adde ūnum, mastīgia,[4] et tē ad terram colaphīs[5] adflīgam.

Stasimus. Tange[6] modo,[7] custōs carceris. Oculōs[8] tibi effodiam, sī propius accesseris. Vīsne pugnāre?

Īnst. Caupōnem forās ēvocābō. Heus, caupō, exī et istum nūgātōrem hinc abige.

Stasimus. Abī,[9] dormītātor.[10] Fue![11] ālium[12] olēs.[13] Tē āmovē; discēde in maximam malam crucem![14]

Tum autem ex aedibus celeriter ēgressus Pūblius: “Quid fit, Stasime?” inquit. “Nōnne scīs Lūcium dormīre, et omnia hīc tranquilla esse oportēre? Cūr audēs tantās turbās concitāre?”

“Hoc omnīnō oblītus sum,” inquit Stasimus. “propter hunc scelestum, quī modo parentēs suōs interfēcit domumque expīlāvit, atque hūc quoque fūrātum[15] venīre ausus est. Abī, nūgātor, discēde.”

At Pūblius: “Tacē, inquam. Sī hodiē clāmōrem iterum tollēs, maximō malō tuō[16] id faciēs.”

Tum īnstitor Pūbliō: “Tē ōrō, adulēscēns,” inquit, “ut mihi liceat mercēs meās mulieribus ostendere. Certō sciō, sī semel aspexerint, eās multa emere parātās fore.”

“Māter mea iam haud occupāta est,” inquit Publius. “Quārē mē sequere, ac mercēs ostende. Tū interim, Stasime, intempes-

  1. amīcē, adv., kindly.
  2. hās, these (past).
  3. pervigilō, -āre, -āvī, -ātum, intr., keep awake.
  4. mastīgia, whipping-post, scoundrel.
  5. colaphus, ī, buffet.
  6. Tange: sc. .
  7. modo, just.
  8. Oculōs, etc.: see the note on XIV, 34.
  9. abigō, -igere, -ēgī, -āctus, tr., drive off.
  10. dormītātor, -ōris, m., loafer.
  11. fue, interj. phew!
  12. ālium, -ī garlic.
  13. oleō, ēre -uī, tr., smell of.
  14. in … crucem: cf. Abī, etc., XIV, 77.
  15. fūror,-ārī, -ātus sum, tr., steal.
  16. maximō malō tuō: abl.