Haec pagina emendata et bis lecta est

Tum Cornēlius īrātus caupōnī: “Quid vīs,[1] sceleste?” inquit. “Audēsne hominem tam stultum et ineptum prō medicō arcessere? Crēdisne mē hōc venēnō meum fīlium interfectūrum esse?” Quae cum dīxisset, medicāmentum per fenestram apertam abiēcit, Annamque iussit Lūcium abdūcere, sī forte quiētō somnō eī melius foret.[2]

Caupō vultū maestō discessit, etsī vērō gaudēbat hospitēs abīre nōndum audēre. Cum illī intus sollicitī exspectārent, subitō per fenestrās apertās audīta est vōx Stasimī, quī in āreā īnstitōrī vagō occurrerat. Inter quōs altercātiō[3] eius modī orta est:

Stasimus. Quis tū es homō, quī tam audācter hās aedēs adīs?

Īnst. Multās mercēs lepidās et mīrandās ego hīc in saccō ferō. Cīvem nōbilem hūc herī advēnisse audiō. Esne tū eius servus?

Stasimus. Ita vērō. Cuius tū servus es?

Īnst. Apage tē, nūgātor. Mēne[4] prō servō habēre[5] audēs? Quīn[6] ego rēgibus antīquīs[7] ortus sum.

Stasimus. Facile crēdō tē ortum rēge—fūrum.

Īnst. Quid ais, furcifer? Mēne fūrem esse īnsimulās?

Stasimus. Haud īnsimulō, quod[8] certō sciō.

Īnst. Cavē malum.[9] Huius modī verba ā servīs ego nūllō modō audīre soleō.

Stasimus. At verbera[10] sentīre solēs, cum dominus tē pendentem[11] paene ad necem[12] caedit.[13]

Īnst. Aisne,[14] carnifex?[15] Hōsne pugnōs[16] vidēs? Tē in somnum longissimum collocābunt, nisi tibi cavēs.

  1. vīs, mean.
  2. foret: i.e., esset.
  3. altercātiō, -ōnis, f., dispute.
  4. Mēne: i.e. + ne.
  5. habēre, take.
  6. Quīn, Why.
  7. rēgibus antīquīs: abl.
  8. quod: rel.
  9. malum: i.e., a beating.
  10. verber, -eris, n.; pl., blows; pun on verba, line 71.
  11. pendentem, triced up.
  12. nex, necis, f., death.
  13. caedit: i.e., with the whip.
  14. Aisne, freely, What’s that?
  15. carnifex, -icis, m., wretch (lit., executioner).
  16. pugnus, -ī, m., fist.