Haec pagina emendata et bis lecta est
CAPUT XIV

Posterō diē multō manē Onēsimus iterum ad portum profectus est, sī forte nāvis Syrācūsāna noctū appulsa esset. Līberī interim forīs ambulābant, dum quaerunt, quō modō optimē tempus tererent. Ac Sextus: “Pūblium legentem modo animadvertī,” inquit. “Adeāmus. Fortasse ille hodiē nōbīs aliquid nārrāre volet.”

Quae cum dīxisset, ad Pūblium accessit, et: “Quid legēbās, frāter?” inquit. “Nōnne vīs ea nōbīs nārrāre, quae tū modo lēgistī?

“Librōs Suētōnī Tranquillī legēbam,” inquit Pūblius; “quibus admoneor dē eīs, quae pater nocte proximā dīxit; nam ex hīs librīs sūmpta sunt multa, quae tum audīvistis.”

“Plūra audīre volumus,” inquit Cornēlia. “Dē imperātōre Nerōne amplius lēgistī?”

“Multa vērō,” inquit Pūblius. “Ille, aequē ac[1] Caligula equōrum studiōsus, ab ineunte aetāte factiōnī prasinae dēditus erat. Quīn etiam initiō[2] imperiī eburneīs quadrīgīs[3] in abacō[4] cotīdiē lūsisse dīcitur.

“Ōlim adhūc puer inter condiscipulōs[5] querēbātur quendam agitātōrem[6] factiōnis prasinae tractum[7] esse; ob eamque[8] causam cum ā paedagōgō[9] obiūrgātus[10] esset, dē Hectore[11] sē loquī audācter ēmentītus[12] est.”

  1. aequē ac, equally with.
  2. initiō: abl.
  3. quadrīgae, -ārum, f., four-horse chariot.
  4. abacus, -ī, m., side table.
  5. condiscipulus, -ī, m., fellow pupil.
  6. agitātor, -ōris, m., driver.
  7. tractum esse: i.e., by his horses in an accident.
  8. eamque: -que cannot be attached to ob.
  9. paedagōgus, -ī, m., attendant.
  10. obiūrgō, -āre, -āvī, -ātus, tr., reprove.
  11. Hectore: who was dragged around Troy behind the chariot of Achilles.
  12. ēmentior, -mentīrī, -mentītus sum, tr., make up a story.