Pagina:Abelard Heloise Cousin - Lettres I.djvu/52

Haec pagina nondum emendata est

ille Guillelmus Parisieusis archidiaconus, habitu pristino commutato, ad regularium clericorum ordinein se convertit ; ea, ut referebant, intenlione, ut, quo rcligiosior crederetur, ad majorem praelationis gradum promoveretur, sicut in proximo contigit, eo Catalaunensi episcopo facto. Nec tamen is suae conversionis habitus aut ab urbc Parisiaca, aut a consueto philosophiae studio eum revocavit : sed in ipso quoque monasterio, ad quod se causa religioni* contulerat, statim more solito publicas exercuit scholas. Tum ego ad eum reversus ut ab ipso rhetoricam audirem, inter caetera disputatiouum nostrarum conamina, anliquam ejus de universalibus sententiam pateutissimis argumentorum disputationibus ipsum commu- tare, imo destruere compuli. Erat autem in ea sententia de communitate universalium, ut eamdem essentialiter rem lotam simul singulis suis inesse astrueret individuis ; quorum quidem nulla esset in essentia diversitas, sed sola multitudine accidentium varietas. Sic autem istam tunc suam correxit sententiam, ut deiuceps rem eamdem non essentiaiiter, sed indiflerenter di- ceret. Et quoniam de universalibus in hoc ipso pnei ipua semper est apud dialecticos quaestio, ac tanta ut eam Porphyrius quoque in hagogis suis, quum de universalibus scriberet, diftinire non prsesumeret, dicens : « Altissimum euim est hujusmodi negotium ; » quum hanc ille correxissct, imo coactus dimisisset sententiam, in tantam lectio ejus devoluta est negligentiam, ut jam ad dialectic lectionem vix admitlcretur : quasi in hac scilicet de universalibus sententia tota hujus artis cousisteret summa. Hinc tantum roboris etauctoritatisnostra suscpit disciplina, ul ii qui, antea vehemcntius magistro illi nostro adhsrebant, et maxime noslram infestabant doctrinam, ad nostras convolarent scholas ; et ipse, qui iu scholis Parisiacae sedis magistro nostro successerat, locum mihi suum offerret, ut ibidem cum cseteris nostro se traderet magisterio, ubi antea suus ille et uoster magister floruerat.

Paucis itaque dicbus ibi me studium dialectieae regente, quanta invidia tabescere, quanto dolore xstuare coeperit magister noster, non est faciie exprimere. Nec conceptse miseriae aestum diu sustiuens, callide aggressus est me etiam tunc removere. Et quia in me quod aperte ageret non habebat, ei scholas auferre molitus est, turpissimis objectis criminibus, qui mihi suum concesserat magisterium, alio quodam semulo meo in locum ejus substituto. Tuncego Melidunum reversus, scholas ibi nostras, sicut antea, constitui ; et quanto manifestius ejus me persequebatur iuvidia, tanto mihi auctoritalis amplins eonferebat, juxta illud poeticum[1] :

Summa prlit livor, pcrflant altissima venli.

Non multo autem post, quum ille intelligeret fere omnes discipulosde reli-

  1. Ovide, De remed. atncr, i, 369.