Pagina:Abelard Heloise Cousin - Lettres I.djvu/160

Haec pagina nondum emendata est
114
ABÆLARDI ET HELOISSÆ EPISTOLÆ.

Habet autem Æthiopissa exteriorem in carne nigredinem, et quantum ad exteriora pertinet, cæteris apparet feminis deformior, quum non sit tamen in interioribus dispar, sed in plerisque etiam formosior atque can­didior, sicut in ossibus seu dentibus. Quorum videlicet dentium can­dor in ipso etiam commendatur sponsa, quum dicitur[1] : « Et dentes ejus lacte candidiores. » Nigra itaque in exterioribus, sed formosa in interiori­bus est; quia in hac vita crebris adversitatum tribulationibus corporaliter afflicta, quasi in carne nigrescit exterius, juxta illud Apostoli[2] : « Omnes qui volunt pie vivere in Christo tribulationem patientur. » Sicut enim can­dido prosperum, ita non incongrue nigro designatur adversum. Intus autem quasi in ossibus candet, quia in virtutibus ejus anima pollet, sicut scriptum est[3] : « Omnis gloria ejus filiæ regis ab intus. » Ossa quippe, quæ interiora sunt, exteriori carne circumdata, et ipsius carnis, quam gerunt vel substen­tant, robur ac fortitudo sunt, bene animam exprimunt, quæ carnem ipsam, cui inest, vivificat, sustentat, movet atque regit, atque ei omnem valetudi­nem ministrat. Cujus quidem est candor sive decor, ipsæ quibus adornatur virtutes. Nigra quoque est in exterioribus, quia dum in hac peregrinatione adhuc exulat, vilem et abjectam se tenet in hac vita; ut in illa sublimetur, quæ est abscondita cum Christo in Deo, patriam jam adepta. Sic vero eam sol verus decolorat, quia cœlestis amor sponsi eam sic humiliat, vel tribula­tionibus cruciat, ne eam scilicet prosperitas extollat. Decolorat eam sic, id est, dissimilem eam a cæteris facit, quæ terrenis inhiant, et seculi quærunt gloriam, ut sic ipsa vere lilium convallium per humilitatem efficiatur : non lilium quidem montium, sicut illæ videlicet fatuæ virgines, quæ de mundi­tia carnis, vel abstinentia exteriore apud se intumescentes, æstu tentatio­num aruerunt. Bene autem filia Hierusalem, id est, imperfectiores, allo­quens fideles, qui filiarum potius quam filiorum nomine digni sunt, dicit[4] : Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. » Ac si aper­tius dicat : quod sic me humilio, vel tam viriliter adversitates sustineo, non est meæ virtutis, sed ejus gratiæ, cui deservio.

Aliter solent hæretici vel hypocritæ, quantum ad faciem hominum spec­tat, spe terrenæ gloriæ sese vehementer humiliare, vel multa inutiliter to­lerare. De quorum quidem hujusmodi abjectione vel tribulatione quam sustinent, vehementer mirandum est; quum sint omnibus miserabiliores hominibus, qui nec præsentis vitæ bonis, nec futuræ fruuntur. Hoc itaque sponsa diligenter considerans dicit : « Nolite mirari cur id faciam. » Sed

  1. Genes, xlix, 12.
  2. Timoth., ii, 3, 12.
  3. Psalm., xliv, 14.
  4. Cant., i, 5