Pagina:Abelard Heloise Cousin - Lettres I.djvu/138

Haec pagina nondum emendata est

praevalentes rae interficiant, aut quocunque casu viam universa carnis ab- sens a vobis ingrediar, cadaver obsccro Siostrum, ubicunque vel sepultum vel exposilum jacuerit, ad cimiterium vestrum deferri faciatis, ubi fili» nostrae, imo in Ghristo sorores, sepulcrum nostrum saepius videntes, ad pre- ces pro me Domino fundendas amplius invitentur. Nullum quippe locum animse dolenti de peccatorum suorum errore desolata tutiorem ac salubrio- l rcm arbitror, quam eum qui vcro Paracleto, id est consolatori proprie con- I secratus est, et de ejus nomine specialiter insiguitus. Nec christianae sepul- tura ? locum rectius apud aliquos fideles, quam apud ferainas Christo devotas \ consistere censeo, quae de Domini Jesu Christi sepultura sollicitae, eam un- guentis pretiosis et prsevenerunt et subsecutae sunl, et circa ejus sepulcrum plangentes, sicut scriptum estl :«Muliei-es sedentes ad monumentum lamen- tabantur,flentesDominum. » Primo ibidem de resurrectione ejusangelica apparitione et allocutione sunt consolatse, et statim ipsius resurrectionis gaudia, eo bis eis apparente, percipere meruerunt, et manibus contrectare.



Illud autem demum super omnia postulo, ut quae nunc dc corporis mei . periculo nimia sollicitudine laboratis, tunc prsecipue de salute animac solli- ciUe, quantura dilexeritis vivum exhibeatis defuncto, orationem videlicct vestrarum speciali quodam et proprio sufifragio :

Tire, vale, vivantque tu* raleantque sororei, Vivite, sed Ghristo. qn.xso, mci mcmores.

1 Mnltli., xxvii, Gl.