Pagina:Abelard Heloise Cousin - Lettres I.djvu/122

Haec pagina nondum emendata est

te consequerer gratiam, et sic etiam excellcntia ? tuae gloriam minus la> derem.

Quod et tu ipse, tui gratia, oblitus penitus non fuisti, in ea, quam supra memini, ad Amicum epistola pro consolatione directa ; ubi et rationes nonnullas, quibus te a conjugio nostro infaustis thalamis revocare conabar, exponere non es dedignatus, sed plerisque tacitis, quibus amorem conjugio, libertatem vinculo præferebam. Deum testem invoco, si me Augustus, universo præsidens mundo, matrimonii honore dignaretur, totumque mihi orbem confirmaret in perpetuo præsidendum, carius mihi et dignius videretur tua dici meretrix, quam illius imperatrix. Non enim quo quisque ditior sive potentior, ideo et melior ; fortunæ illud est, hoc virtutis.

Nec se minime venalem aestimet esse quse libentius diliori quam pauperi nubit, et plus in marito sua quam ipsum concupiscit. Certe quamcunquc ad nuptias haec concupiscentia ducit, merces ci potius quam gratia debetur. Certum quippe est eam res ipsas, non hominem sequi, et se, si posset, velle prostituere ditiori. Sicul inductio illa Aspasicc philosophac apud socraticum JSschinem cum Xenophonte et uxore ejushabila manifeste convincit. Quam quidem inductionem quum praedicta philosopha ad reconciliandos invicem illos proposuisset, tali fine ipsam conclusi : « Quia nisi hoc peregeritis, ut neque vir melior, neque femina in terris lectior sit, profecto semper id quod optimum putabis esse multo maxime requiretis, ut et tu maritus sis quam optimae, et haec quam optimo viro nupta sit. » Sancla profecto haec et plus quam philosophica est sententia, ipsius potius sophiae quam philosophiae dicenda. Sanctus hic error, et beata fallacia in conjugatis, ut perfecta dilec- tio iliaesa custodiat matrimonii fcedera non tam corporum contineiitia, quam animorum pudicitia-

Y. At quod error csteris, veritas mihi manifesta contulerat, quum quod illae videlicet de suis sstimarent maritis, hoc ego de te, hoc mundus uni- versus non tam crederet quam sciret ; ut tanto verior in te meus amor exis- teret, quanto ob errore longius absisteret. Quis ctenim regum aut philosoplio- rum tuam exaequare famam polerat ? Quae lc rcgio, aut civitas, seu villa vi- dere non aestuabat ? Quis te, rogo, in publicum procedentem conspicere non festinabat, ac discedentem colloerecto, oculis directis non insectabatur ? Quae coiijugata, quse virgo non concupiscebat absentem, et non cxardebal in pne- sentem ? Quae regina vel pnepotens femina gaudiis meis non invidebat vel thalamis ?