Pagina:Abelard Heloise Cousin - Lettres I.djvu/112

Haec pagina nondum emendata est

consoletur, quod nihil iuordinate fieri uuquam summa Dei bonitas permittit, et quod qusecunque perverse fiunt, optimo fme ipse terminat. Unde ct ci de omnibus recte dicitur, fiat voluntas tua. Quanta denique diligentium Deum illa est ex auctoritate apostolica consolalio, quae dicit : « Scimus quoniam diligcutibus Deum omuia cooperanlur in bonum. » Quod diligenter ille sapientissimus attendebat, quum in Proverbiis diceret : « Non contristabit justum quidquid ei acciderit. » Ex quo manifcste a justitia eos recedere demonstrat, quicunquc pro aliquo suo gravamine his irascuntur, qus erga se divina dispensatione geri non dubitant ; et sc propriac voluntati magis quam divina ; subjiciunt, et ei quod in verbis sonat, fiat voluntas tua, desideriis occultis repugnant, divinse voluntati propriam anteponentes. Vale.