Pagina:A History and Defence of Magna Charta.djvu/222

Haec pagina emendata est
176
CAPITULA, &c.

rint de XXV. eligent alium loco ipſius pro arbitrio ſuo, qui ſimili modo erit juratus quo & ceteri. In omnibus autem que iſtis XXV. baronibus committantur exequenda, ſi forte ipſi XXV. preſentes fuerint & inter ſe ſuper re aliqua diſcordaverint, vel aliqui ex eis vocati voluerint vel nequeant intereſſe, ratum habebitur & firmum quod major pars ex eis providerit vel preceperit, ac ſi omnes XXV. in hoc conſenſiſſent. Et predicti XXV. jurabunt quod omnia antedicta fideliter obſervabunt, & pro toto poſſe ſuo facient obſervari[1]. Preterea Rex faciet eos ſecuros per chartas archiepiſcopi & epiſcoporum & magni Pandulphi, quod nihil impetrabit a domino papa per quod aliqua iſtarum conventionum revocetur, vel minatur. Et ſi aliquid tale impetraverit, reputetur irritum & inane, & nunquam eo utatur. Sine dato[2].


  1. D. Matt. Par.
  2. Hic & Ch. M. Ep. Sar. ſine date.