Pagina:A First Latin Reader.pdf/73

Fuit in emendando quaedam difficultas

ad mare iter facere cōnābantur, ā sociīs Indīs multum adiūtī sunt; barbarī enim paulum ante exercitum prōgressī, villīs undique incēnsīs, colōnōs summā crūdēlitāte occīdēbant. Quārē agricolārum omnium suspēnsī erant animī.

Dum rēs ita sē habent, in praediō quōdam servus Āfer ōlim subitō ex hortō perterritus fūgit, dominumque certiōrem fēcit sē Indum in herbā latentem vīdisse. Quō audītō, dominus statim ad frātris vīllam profectus est, ut cum eō cōnsilium commūnicāret; interim uxor fīlium iussit equōs carrumque parāre. Tum, postquam rediit pater, pauca in carrum imposuērunt, aedibusque ac bōbus relictīs, ad rīpam flūminis satis magnī, quod prope fluēbat, sine morā prōgressī sunt. Id cum trānsissent, celeriter inde per agrōs contendērunt ūnā cum colōnīs aliīs, quī in hīs regiōnibus diūtius morārī nōn audēbant. At nē sīc quidem sine labōribus perīculīsque effūgērunt; nam in itinere, tempestāte subitō coortā, māter līberīque sub caelō noctem agere coāctī sunt: sed postrēmō in prōvinciam proximam incolumaes pervēnērunt.

LESSON 54
The Capture of a Man-of-War

Ōlim multī armātī Americānī ad Canadam versus iter faciēbant, ut ibi cum Gallīs pugnārent. Quī postrēmō pervēnērunt ad lacum, quī transeundus erat, sī longius prō-


i.

Indis: here adj.

3.

occldebant:

p. 7,

1.

cf.

rapiebant,

17.

5.

res: matters.

8.

vlllam

farm

cf.

the com-

moner meaning of the word 9. I,

communicaret:

make

.

.

.

jointly.

in

1.

3.

communico,

u. pauca: note bobus: from bos. 12.

satis: quite.

14.

alils

18.

noctem agere

agere, p. 61, 20.

gender.

not reliquis or ceteris. 1.

armatl

the phrase

.the

cf.

vitam

13.

strictly,

noun

may be rendered

but

freely.