Pagina:A First Latin Reader.pdf/53

Fuit in emendando quaedam difficultas

At Vasingtō suōs iussit sub vesperum in castrīs ignīs facere, ut cotidiē solēbant, cum interim paucī maximō cum strepitū circum vāllum opus fēstīnārent; quod eō cōnsiliō iussit, ut Britannī arbitrārēntur ibi impetum hostium excipere Americānōs parāre. Nocte tamen intempestā colōnī, sine strepitū ūllō ex castrīs ēgressī, viīs dēviīs iter fēcērunt circum exercitum Britannicum, atque in agrōs apertōs incolumēs pervēnērunt. Itaque māne imperātor Britannōrum “vulpem istum” invenīre nōn potuit; Vasingtō enim etiam tum oppidum oppugnābat alterum, ubi quidam Britannī aliī castra posuerant. Quārē Cornivallis, cum sentīret sē ēlūsum esse, celeriter sē recēpit, ut impedīmenta cōnservāret sua, quae ad pugnam profectus post tergum longē reliquerat.

LESSON 38
Burgoynes Campaign

Posterō annō alius imperātor Britannicus ex Canadā per prōvinciam Noveborācēnsem legiōnēs quāsdam dūcere cōnātus est. Cui omnia prīmō fēlīciter evenerunt; Taeconderōga enim capta est ūnā cum cōpiīs omnibus, quās eō Americānī comportāverant. Cum autem Germānī multī ē Britannicō exercitū in proximam prōvinciam missī essent ut equōs aliāsque cōpiās colōnōrum raperent,



ut

facere.

solebant

as.

paucl

sc.

10.

here used as a

tense.

(masc. pi.) noun. of course, of their 3. vallum

own camp.

festinarent: festlno,

quod hurry along. quod, a thing which. I,

design.

i.e.

id

c5nsilio

13-

note

oppugnabat:

the

ad pugnam: for a battle i.e. not for a campaign, omnia: cui: for whom.

(merely}, 16.

note the gender. 18.

eo

the note

on

there,

lit.

quo, p. 8,

thither', cf. 1.

14.