Pagina:A First Latin Reader.pdf/52

Fuit in emendando quaedam difficultas

vehementer erant dēmissī: quārē Vasingtō, quamquam tōtō cum exercitū Britannicō in aciē pugnāre nōn audēbat, putāvit tamen aliquid sibi faciendum esse, quod spem cīvibus suīs adferret. Quam facultātem mox nactus est. Nam Britannī, quī invitī cum Americānīs ipsī pugnābant, multōs Germanōs condūxerant, quī in exercitū stīpendia facerent; quōrum Germānōrum pars quaedam haud procul a Novō Eborācō in hībernīs iam collocāta erat. Quō cōgnitō, Vasingtō noctū profectus, etsī erat tempestās maxima flūmenque quoddam trānseundum erat, ad eōrum castra versus audācter iter fēcit quō in itinere duo hominēs frīgore periērunt. Hostēs, quī nihil suspicābantur diemque fēstum celebrābant, ab Americānīs facillimē captī sunt. Tum demum colōnī iterum spem magnam habēre coepērunt.

LESSON 37
The Retreat from Trenton

Paulō post Vasingtō, cum ausus esset iterum prōgredi ad eundem locum ubi Germānōs illōs cēperat, perīculum adiit maximum. Nam subitō aderant Britannī plūrimī, nec propter natantem glaciem flūmen trānsīre Americānī poterant. Tum imperātor Britannicus, quī Cornivallis appellābātur, cum Vasingtōnem crēderet iam dēmum circumventum esse, glōriāns, “Cras,” inquit, “ā mē iste vulpēs capiētur.”



2. 4.

acie: regular engagement. adferret note the mood.

quam

facultatem:

freely,

an

^ 16.

in

1.


1115s


those mentioned

i.e.

7.

20.

cum

.

.

.

crederet: trans-

by a participial phrase also on the next page, 1. u.

so In

opportunity for -which. with reluctance. 5. invitl

late

ipsl: in person.

Latin the pres. part, is used much less freely than in English. 21. eras: adv., to-morrow.

9.

12.

day

erat

diem

there was. .

(festus, -a,

.

.

festum: aholi-

-um).

vulpes

(-is, c.)

fox.