Pagina:A First Latin Reader.pdf/43

Haec pagina emendata et bis lecta est
33
FIRST LATIN READER

Gallī commōti, cum hanc regiōnem dīmittere nōllent[1], castella complūra ibi pōnēbant[2], quae Britannōs arcērent[3].


LESSON 29
A Dangerous Mission

Quamquam spēs pācis iam paene sublāta erat, lēgātus Virginiae cōnstituit tamen nūntium mittere, sī[4] ūllō modō rēs sine bellō compōnī[5] possent. Itaque Vasingtō, sine morā dēlēctus quī hanc rem difficilem tractāret[6], paucīs cum comitibus per silvās fortiter profectus est; cumque montēs quoque trānsīsset, Indīs[7] quibusdam ad concilium vocātis[8] persuāsit ut ad Gallōrum castra sē sequerentur.

Quō ubi perventum est, Gallī nūntium cōmiter accēpērunt, respondērunt tamen sē numquam nisi[9] bellō coāctōs ex illīs fīnibus discessūrōs. Quārē Vasingtō, qui Gallōrum cōpias[10] maximās summā sollicitūdine[11] animadverterat, domum statim properāre coepit; cum vērō[12] ad montēs perventum esset, impedīmentīs relictīs, ūnō cum comite et duce[13] Indō etiam celerius prōgressus est.

Via scīlicet erat ipsa perīculōsa (nam hiems iam erat): alterum[14] autem fuit perīculum maius; colōnīs[15] enim inimīcus erat dux. Quī ōlim, cum advesperāsceret, tēlum subitō

  1. cum … nōllent: translate by a participial phrase.
  2. ponēbant: note the tense.
  3. arcērent: note the mood.
  4. : (if) perchance.
  5. compōnī: compōnō, 3, -posui, -positus, settle.
  6. tractāret: note the mood.
  7. Indīs: cf. the note on persuādēre, p. 23, l. 9.
  8. vocātīs: modifier of Indīs.
  9. nisi: introducing the part. coāctōs.
  10. cōpiās: stores, or supplies.
  11. sollicitūdine: sollicitūdō, -inis, f., anxiety.
  12. vērō: and.
  13. duce: guide.
  14. alterum: another; contrast the commoner meaning of alter on p. 34, l. 1.
  15. colōnīs: construe with inimīcus.