Pagina:A First Latin Reader.pdf/40

Haec pagina emendata et bis lecta est
30
FIRST LATIN READER

lēgātum parāre sē iterum in custōdiam dare, clam noctū fūgit ex oppidō, nec posterō diē ab inimīcīs suīs invenīrī[1] potuit.

Colōnī scīlicet undique libenter convēnērunt, ut ducem cārum adiuvārent; isque iam mēnsēs multōs, modo[2] cum Indīs modo cum lēgātō, fēlīciter bellum gessit. Ōlim, cum obsidēret urbem, quod[3] erat caput prōvinciae, ballistāsque circum mūrōs collocāre vellet, uxōrēs inimīcōrum ē praediīs proximīs dēductās ante mīlitēs suōs posuisse dīcitur[4], ut sine perīculō suōrum[5] opus perficerētur.


LESSON 26
Nathaniel Bacon (Concluded)

Lēgātus[6], cum eā in urbe multōs diēs obsessus esset, postrēmō cum comitibus omnibus nāvis cōnscendit, quae in flūmine propinquō ad ancoram cōnsistēbant, ac sine morā profectus est, ut auxilium peteret. Quō factō, Bēcō, quī sentiēbat lēgātum mox cum sociīs esse reditūrum, urbem statim incendit; ipse autem, labōribus perīculīsque frāctus, paulō post mortuus est.

Tum eius comitēs, cum intellegerent[7] lēgātum solēre[8] inimīcōs etiam mortuōs[9] contumēliīs afficere, corpus ducis cāri tulērunt ad flūmen et in aquam mersērunt[10]; quārē lēgātus, cum redīsset ad urbem amīcōsque Bēcōnis multōs[11] interfēcisset, ipsīus iuvenis corpus invenīre nōn potuit.

  1. inveniri: note the last letter of the word.
  2. modo … modo: at one time … at another.
  3. quod: relative, agreeing with the predicate noun.
  4. dicitur: cf. p. 5,1. 17, note.
  5. suōrum: to (lit. of) his men.
  6. lēgātus, cum: cf. hostēs, cum, p. 20, l. 17.
  7. cum intellegerent: cf. the note on p. 14, l. 8.
  8. solēre: cf. solēbant, p. 7, l. 4.
  9. mortuōs: (when) dead.
  10. merserunt: mergō, 3, mersi, mersus, bury, lit. sink.
  11. multos: many (of).