Pagina:A First Latin Reader.pdf/36

Haec pagina emendata et bis lecta est
26
FIRST LATIN READER

sus est; quārē alter[1] crēdēbat eum exīsse ut arma alia sūmeret. Brevī autem aderat[2] lēgātus manibus[3] ferēns insīgnia[4] quae quondam Philippus gesserat[5]. “Haec nunc tua[6] sunt,” inquit, īnsīgniaque ante Cercae pedēs humī posuit. Ita bellum cōnfectum est.


LESSON 23
William Penn and the Friends

Dum haec[7] in Britanniā Novā geruntur, in aliās Americae partēs ex Eurōpā veniēbant[8] colōnī multī; in[9] quibus erant complūrēs, quī sē Amīcōs appellābant. Cuidam virō clārō, quī hanc religiōnem erat amplexus, rēx Britannōrum tum magnam[10] pecūniam dēbēbat[11]; quod[12] aes aliēnum ut[13] solveret, in Americā prōvinciam novam hōc ferē tempore cōnstituit[14], virumque illum lēgātum[15] fēcit; quae prōvincia ē[16] nōmine lēgātī Pennsylvēnia appellāta est.

Lēgātus, quod religiō Amicōrum gentibus Eurōpae grāta[17] nōn erat, colōnōs plūrimōs statim ad Pennsylvēniam praemīsit, paucīsque post mēnsibus in prōvinciam ipse profectus est; ubi[18] urbem condidit, quae Philadelphia appellātur. Propter religiōnem Amīcī crēdunt bellum gerere nefās[19] esse, atque omnibus cum hominibus cōmiter vīvere volunt; itaque

  1. alter: the other (i.e. Church).
  2. aderat: was back (again).
  3. manus: for syntax, cf. nāvibus, p. 6, l. 10.
  4. insignia: trappings (insigne, -is, n.).
  5. gesserat: had worn.
  6. tua: tuus, -a, -um, yours.
  7. dum haec, etc.: cf. p. 7, l. 16.
  8. veniebant: note the tense.
  9. in: among.
  10. magnam: (a) large (sum of).
  11. debebat : debeö, 2, -ui, -itus, owe.
  12. quod: this (adj.).
  13. ut: the acc. preceding belongs to this purpose clause.
  14. cōnstituit: established.
  15. lēgātum: governor.
  16. ē: freely, after.
  17. grāta: freely, popular (with); lit. what?
  18. ubi: there.
  19. nefās esse: that it is a crime (nefās, indeclinable noun).