Pagina:A First Latin Reader.pdf/35

Haec pagina emendata et bis lecta est
25
FIRST LATIN READER

erant, ā frātre eiusdem Indī interfectus est, quem ipse occīderat. Caput Philippī secūrī abscīsum[1] colōnī sēcum domum tulērunt; ubi suprā[2] portam positum est, ut omnēs vidērent rēgem rē vērā[3] mortuum esse.


LESSON 22
End of the War

Quō dētrīmentō perterritus lēgātus[4] Philippī, quī paucīs cum comitibus ē palūde effūgerat, in silvīs procul latēbat. Quem[5] Cercās diū frūstra quaesīvit; sed postrēmō Indum senem[6] cēpit et puellam, quōs viam ostendere coēgit: quō modō in lēgātī castra subitō perventum est.

Ibi Cercās, quamquam comitēs perpaucōs[7] sēcum habēbat, arma Indōrum, quae humī collocāta erant, audācter rapuit. Quō factō, lēgātus magnā[8] vōce: “Captus sum,” inquit. Cercās vērō[9]: “Ubi est cēna? nam vēnī ut vobīscum cēnārem.” Tum lēgātus: “Equīnam[10] carnem māvīs[11],” inquit, “an[12] būbulam[13]?” Quō auditō, Cercās scīlicet dīxit se mālle būbulam.

Carne sine morā cōnsūmptā, reliquī (noctū enim impetus factus erat) mox humī iacēbant sōpītī; sed Cercās et lēgātus diū vigilābant. Postrēmō Indus[14] surrēxit et silentiō[15] ēgres-

  1. abscīsum: agreeing with caput.
  2. suprā: preposition, over.
  3. rē vērā: in very fact (verus, -a, -um, lit. true, or actual).
  4. lēgātus: lieutenant.
  5. quem: him.
  6. senem: aged (from senex).
  7. perpaucōs: the prefix per- is intensive.
  8. magnā: i.e. loud.
  9. Cercās vērō: sc. inquit.
  10. equīnam: equīnus, -a, -um, (of) horse.
  11. māvīs: what form of mālō?
  12. an: conjunction, or.
  13. būbulam: būbulus, -a, -um, (of) cow.
  14. Indus: the Indian.
  15. silentiō: abl., used as adv.