Pagina:A First Latin Reader.pdf/33

Haec pagina emendata et bis lecta est
23
FIRST LATIN READER

interfectī sunt; Standisius enim iam prīdem mortuus erat: sed postrēmō dux alius inventus est, quī fēlīciter cum Indīs bellum gerere[1] sciēbat.


LESSON 20
Captain Church

Cercās[2], quī iam dux colōnōrum factus est, nōn modo[3] cum hostibus fēliciter bellum gerere sciēbat, sed etiam[4] Indōs interdum sociōs[5] sibi ascīscere potuit. Quō cōnsiliō[6] ōlim profectus, ad quandam gentem pervēnit haud longinquam, cuius rēgīnae[7] diū fuerat ipse[8] amīcus; quārē spērābat eius[9] cīvibus facile sē persuādēre[10] posse[11], ut colōnōs adiuvārent. Ibi tamen ab Indīs impetus ācerrimus in Cercam eiusque comitēs facta est; quī igitur in palūde coāctī sunt latēre, dōnec in scaphā vēnērunt mīlitēs complūrēs, quī eōs ex perīculō ēriperent.

Cercās, quamquam[12] cōnsilium tum perficere nōn potuerat, convenīre[13] tamen rēginam iterum cōnārī cōnstituit. Itaque paucīs post mēnsibus ūnō cum mīlite Indīsque tribus profectus, in eiusdem gentis fīnēs dēnuō[14] iter fēcit; quō[15] ubi est perventum, comitibus in scaphā relictīs, ad rēgīnam ipse prōgressus est. Cum[16] eā dum loquitur, Indī multī, quī per[17]

  1. gerere: cf. the use of the infin. with nesciebat, p. 8, l. 2.
  2. Cercās: gen. Cercae, etc.
  3. modō: the adv., only.
  4. etiam: also.
  5. sociōs: (as) allies.
  6. cōnsiliō: design.
  7. rēginae: dat. case.
  8. ipse: he.
  9. eius: i.e. the queen’s.
  10. persuādēre: persuade, lit. make (it) agreeable (hence the dat. cīvibus).
  11. posse: replacing the fut. infin., which is lacking in this verb.
  12. Cercās, quamquam: cf. the note on hostēs, cum, p. 20, l. 17.
  13. convenīre: dependent on cōnārī.
  14. dēnuō: i.e. iterum.
  15. quō: cf. p. 8, l. 14.
  16. cum: preposition.
  17. per: around in.