XI. INCIPIT ASSISA DOMINI HENRICI REGIS DE FORESTA
(1184)
Haec est assisa domini Henrici regis filii Matildis, in Anglia, de foresta et venatione sua, per consilium et assensum archiepiscoporum, episcoporum, et baronum, comitum et nobilium Angliae, apud Wudestoke.
1. Primum defendit quod nullus ei forisfaciat de venatione sua ncc do forestis suis in ulla re: et non vult quod confident in hoc quod habuerit misericordiam de illis propter eorum catalla huc usque qui ei forisfecerunt de venatione sua et de forestis suis. Nam si quis ei amodo forisfecerit et inde convictus fuerit, plenariam vult de illo habere justitiam qualis fuit facta tempore regis Henrici avi sui.
2. Item defendit quod nullus habeat arcus, nec sagittas, nec canes, nec leporarios in forestis suis, nisi habeat warrantum regem vel aliquem alium qui ei warantizarc poterit.
3. Item defendit quod nullus donet vel vendat aliquid ad destructionem vel vastum bosci sui, qui sunt infra forestam regis Henrici: concedit bene quod capiant de boscis eorum quod necesse eis fuerit (sc. estoveria), sine vasto, et hacc per visum forestarii regis.
4. Item praecepit quod omnes illi qui habent boscos infra metas forestae regis, ponant idoneos forestarios in boscis eorum, de quibus forestariis ipsi quorum bosci fuerint sint plegii, vel tales inveniant plegios idoneos qui emendare poterunt si forestarii in aliquo forisfecerint quod domino regi pertineat. Et illi qui extra metas reguardi boscos habeant in quibus venatio domini regis pacem habet, nullum forestarium habeant, nisi assisam domini regis juraverint et pacem venationis suae, et custodem aliquem ad boscum ejus custodiendum.
5. Item praecipit dominus rex quod forestarii sui capiant curam super forestam militum et aliorum qui habent boscos infra metas forestae regis, quod bosci non destruantur; nam si super