Сар. xii. Cum vacaverit archiepiscopatus, vel episcopatus, vel abbatia, vel prioratus de dominio regis, debet esse in manu ipsius, et inde percipiet omnes reditus et exitus sicut dominicos. Et cum ventum fuerit ad consulendum ecclesiae, debet dominus rex mandaro potiores personas ecclesiae, et in capella ipsius domini regis debet fieri electio assensu domini regis et consilio personarum regni, quas ad lioc faciendum vocaverit. Et ibidem faciet electus liomagium et fidelitatem domino regi sicut ligio domino, de vita sua et de membris et de honore suo terreno, salvo ordine suo, priusquam sit consecratus.
Cap. xiii. Si quisquam de proceribus regni defortiaverit archiepiscopo, vel episcopo, vel archidiacono, de se vel de suis justitiam exhibere, dominus rex debet eos justiciare. Et si forte aliquis defortiaverit domino regi rectitudinem suam, areliiepiscopi et episcopi et archidiaconi debent cum justiciare ut domino regi satisfaciat.
Cap. xiv. Catalla eorum qui sunt in forisfacto regis non distineat ecclesia vel cimiteriiun contra justitiam regis, quia ipsius regis sunt, sive in ecclesiis sive extra fuerint inventa.
Cap. xv. Placita de debitis, quae fide, interposita debentur, vel absque interpositione fidei, sint in justitia regis.
Cap. xvi. Filii rusticorum non debent ordinari absque assensu domini de cujus terra nati dignoscuntur.
Facta est autem praedictarum consuetudinum et dignitatum recordatio regiarum a praefatis archiepiscopis et episcopis (it comitibus et baronibus, et nobilioribus, et antiquioribus regni, apud Clarendonam quarto die ante Purificationem Beatae Mariae perpetuae Virginis, domino I-Ienrico cum patre suo domino rege ibidem praesente. Sunt autem et aliae multae et magnae consuetudines et dignitates sanctae matris ecclesiae et domini regis et baronum regni, quae in hoc scripto non continentur. Quae salvae sint sanctae ecclesiae et domino regi et haeredibus suis et baronibus regni, et en perpetuum inviolabiliter observentur.