VIII. ASSISA DE NORTHAMPTON (1176)
Hae suni Assisae faclae apud Clarendune, et postea recordate apud Northamtoniavi
1. Si quis retatus fuerit coram justitiariis domini regis de murdro vel latrocinio, vel roberia, vel receptatione hominum talia facientium, vel de falsoneria vel iniqua combustione per sacramentum duodecim militum de liundredo, et si milites non adfuerint, per sacramentum diiodecim liberorum legalium hominum, et per sacramentum quatuor hominum de unaquaque vjlla liundredi, eat ad judicium aquae, et si perierit alterum pedem amittat. Et apud Northamtoniam additum est pro rigore justitiae quod dexterum similiter pugnum cum pede amittat, et regnum abjuret, et infra quadraginta dies a regno exui et. Et si ad aquam mundus fuerit, inveniat plcgios et remaneat in regno, nisi retatus fuerit de murdro vel alia turpi folonia per commune comitatus et legalium militum patriae, de quo si praedicto modo retatus fuerit, quamvis ad aquam salvus fuerit, nihilominus infra quadraginta dies a regno exeat, et catalla sua secuin asportet, salvo jure dominorum suorum, et regnum abjuret in misericordia domini regis. Haec autem assisa ateneblt a tempore quo assisa facta fuit apud Clarendonam, continue usque ad hoc tempus; et amodo quamdiu domino regi placuerit, in murdro, et proditione, et iniqua combustione, et in omnibus praedictis capitulis nisi in minutis furtis et roberiis, quae facta fuerunt tempore guerrae, sicut de equis et bobus et minoribus rebus.
2. Item nulli liceat neque in burgo neque in villa hospitari aliquem extraneum, ultra unam noctem, in domo sua, quem ad rectum habere noluerit, nisi hospitatus ille essonium rationabile