gentem hominem, quod tales homines ceperint; et Justitiae remandabunt vicecomitibus ubi voluerint quod illi ducantur ante illos; et vicecomites illos ducant ante Justitias; et cum illis ducant de hundredo et de villata ubi capti fuerint, duos legales homines ad portandum recordationem comitatus et hundredi, quare capti fuerint, et ibi ante Justitiam facient legem suam.
6. Et de illis qui capti fuerint per praedictum sacramentum hujus Assisae, nullus habeat curiam vel justitiam nec catalla, nisi dominus rex in curia sua coram Justitiis ejus, et dominus rex habebit omnia catalla eorum. De illis vero qui capti fuerint aliter quam per hoc sacramentum, sit sicut, esse solet et debet.
(i. Et vicecomites qui eos ceperint ducant eos ante Justitiam sine alia summonitione quam inde habeant. Et cum robatores vel murdratores vel latrones et receptores eorum, qui capti fuerint per sacramentum vel aliter, tradantur vicecomitibus, et ipsi recipiant eos statim sine dilatione.
7. Et in singulis comitatibus ubi non sunt gaiolae, fiant in burgo vel aliquo castello regis de denariis regis et bosco ejus si prope fuerit, vel de alio bosco propinquo, per visum servientium regis, ad hoc ut vicecomites in illis possint illos qui capti fuerint per ministros qui hoc facere solent et per servientes suos, custodire.
8. Vult etiam dominus rex quod omnes veniant ad comitatus ad hoc sacramentum faciendum, ita quod nullus remaneat pro libertate aliqua quam habeat, vel curia vel soca quam habuerit quin veniant ad lioc sacramentum faciendum.
9. Et non sit aliquis infra castellum vel extra castellum, nec etiam in honore de Walingeford, qui vetet vicecomites intrare in curiam vel terram suam ad videndos francos plegios, et quod omnes sint sub plegiis: et ante vicecomites mittantur sub libero plegio.
10. Et in civitatibus vel burgis nullus habeat homines vel recipiat in domo sua vel terra sua vel soca sua, quos non in manu capiat quod eos habebit coram Justitia si requisiti fuerint, vel sint sub francoplegio.
11. Et nulli sint in civitate vel burgo vel castello vel extra, nec in honore etiam de Walingeford, qui vetent vicecomites intrare