hilominus per illos quatuor milites, et super eorum sacramentum fiet electio duodecim...
c. 14. Facta electione duodecim militum, summonendi sunt illi ut ad curiam veniant parati super sacramentum suum dicere quis eorum, scilicet an tenens an petens, majus jus habeat in sua demanda...
c. 16. Die autem duodecim militibus praefixa ad recognitionem faciendam, sive venerit is qui tenet sive non, sine dilatione recognitio ipsa procedat...
c. 17. Procedente autem assisa ad faciendam recognitionem ipsam, aut bene notum est jus ipsum ipsis juratoribus, aut quidam sciunt et quidam nesciunt, aut omnes ignorant. Si nulli eorum rei veritatem inde sciverint, et hoc in curia super sacramentum eorum testati sint sive fuerient, ad alios decurrendum est donec tales inveniantur qui rei veritatem inde scierint. Sin autem quidam eorum rei veritatem sciant, quidam non, rejectis ignorantibus, alii quidem vocandi sunt ad curiam donec duodecim ad minus reperiantur inde concordes. Item si quidam eorum dixerint pro uno, quidam pro alio litigantium, adjiciendi sunt alii donec duodecim ad minus in alterutram partem concorditer acquieverint. Jurare aptem quilibet eorum debet, qui ad hoc vocati sunt, quod non falsum inde dicent nec veritatem tacebunt scienter; ad scientiam autem eorum qui super hoc jurant inde habendam, exigitur quod per proprium visum suum et auditum illius rei habuerint notitiam, vel per verba patrum suorum et per talia quibus fidem teneantur habere ut propriis...