Pagina:Петрушевский Д.М. (ред.). Памятники истории Англии XI-XIII вв. 1936.djvu/46

Haec pagina emendata est


IV. CARTA STEPHANI REGIS DE LIBERTATIBUS ECCLESIAE ANGLICANAE ET REGNI
(1136)


Ego Stephaniis Dei gratia, assensu cleri et populi in regem Anglie electus, et a Willelmo Cantuariensi archiepiscopo et sancte Romane ecclesie legato consecratus, et ab Innocentio sancte romane sedis pontifice postmodum confirmatus, respectu et amore Dei sanctam ecclesiam liberam esse concedo, et debitam reverentiam illi confirmo. Nichil me in ecclesia vel rebus ecclesiasticis simoniace actorum vel permissurum esse promitto. Ecclesiasticarum personarum et omnium clericorum et rerum eorum justiciam et potestatem et distributionem honorum ecclesiasticorum in manu archiepiscoporum esse perhibeo et confirmo. Dignitates ecclesiarum privilegiis eorum confirmatas et consuetudines earum antiquo tenore habitas inviolate manere statuo et concedo. Omnes ecclesiarum possessiones et tenuras, quas die illa habuerunt qua Willelmus rex avus meus fuit vivus et mortuus, sine omni calumpniantium reclamatione, eis liberas et absolutas esse concedo. Si quid vero de habitis vel possessis ante mortem ejusdem regis quibus modo careat, ecclesia deinceps repetierit, indulgentie et dispensationi mee vel restituendum vel discutiendum reservo. Quecunque vero post mortem ipsius regis liberalitate regum vel largitione principum, oblatione vel comparatione, vel qualibet transmutatione fidelium eis collata sunt, confirmo. Pacem et justiciam me in omnibus facturum et pro posse nieo conservaturum eis promitto.

Forestas quas Willelmus avus meus et Willelmus avunculus meus instituerunt et habuerunt milii reservo. Ceteras omnes quas rex Hernicus superaddidit, ecclesiis et regno quietas reddo et concedo.

Si quis episcopus vel abbas vel alia ecclesiastica persona ante mortem suam rationabiliter sua distribuerit vel distribuenda statuerit, firmum manere concedo. Si vero morte preoccupatus fuerit, pro salute anime ejus, ecclesie consilio, eadem fiat distributio. Dum vero sedes propriis pastoribus vacue fuerint, ipsas