Henricus Dei griatia rex Anglorum omnibus baronibus et fidelibus suis tam Francigenis quam Anglis salutem.
1. Sciatis me Dei misericordia et communi consilio baronum regni Anglie ejusdem regni regem coronatum esse. Et quia regnum oppressum erat injustis exactionibus, ego, respectu Dei et amore quem erga vos omnes habeo, sanctam Dei ecclesiam imprimis liberam facio: ita quod nec vendam nec ad firmam ponam nec, mortuo archiepiscopo sive episcopo sive abbate, aliquid accipiam de dominio ecclesie vel de hominibus ejus, donec successor in eam ingrediatur. Et omnes malas consuetudines, quibus regnum Anglie injuste opprimebatur, inde aufero; quas malas consuetudines ex parte hic pono.
2. Si quis baronum meorum, comitum, sive aliorum qui de me tenent, mortuus fuerit, heres suus non redimet terram suam sicut faciebat tempore fratris mei, sed legitima et justa relevatione relevabit eam. Similiter et homines baronum meorum legitima et justa relevatione relevabunt terras suas de dominis suis.
3. Et si quis baronum vel aliorum hominum meorum filiam suam nuptum tradere voluerit, sive sororem, sive neptim, sive cognatam, mecum inde loquatur. Sed neque ego aliquid de suo pro hac licentia accipiam, neque defendam ei quin eam det, excepto si eam vellet jungere inimico meo. Et si, mortuo barone vel alio homine meo, filia heres remanserit, illam dabo consilio baronum meorum cum terra sua. Et si, mortuo marito, uxor ejus remanserit et sine liberis fuerit, dotem suam et maritationem habebit; et eam non dabo marito, nisi secundum velle suum.
4. Si vero uxor cum liberis remanserit, dotem quidem et maritationem suam habebit, dum corpus suum legitime servaverit; et eam non dabo, nisi secundum velle suum. Et terre et liberum custos erit sive uxor sive alius propiquorum, qui justius esse debe-