Pagina:Институции Гая (1891).djvu/96

Haec pagina nondum emendata est

interuenerit, sed scientes suam condicionem ita coierint, | nullo casu emendatur vitium eius matrimonii1.

76Illud plane constat, inter ciuem Romanum et pere|grinam, si quidem eam, cum qua conubium habeat, uxorem duxerit, sicut supra quoque dicimus, iustum matrimonium contrahi. et tunc ex his qui nascitur, ciuis Romanus est et in potestate patris erit.

77'Item si civis Romana peregrino 'nupserit, conubio ex iure peregrini populi interueniente, qui ex eis nascitur, peregrinus et iustus patris filius est, tamquam si ex peregrina eum procreasset. | hoc 'tamen tempore ex senatusconsulto quod auctore diuo Hadriano factum est, etiamsi non fuerit conubium inter ciuem Romanam et peregrinum, qui nascitur, iustus patris filius est.

§ 76. Ср. Gaj. I. 56.
§ 77. Ср. Livius. XXIII. 2. Gaj. I. 92.
1) Все выше упомянутые отступления от руководящего начала порождались или гуманностью, или необходимостью упростить разрешение вопроса, усложненного введением новых видов гражданства и свободы.