Haec pagina nondum emendata est
eius sunt (sed) tales sunt quales sunt hi quos mater uulgo concepit; nam et hi patrem habere non intelleguntur, cum is etiam incertus sit; unde solent spurii filii appellari, uel a Graeca uoce quasi σποράδην concepti, uel quasi sine patre filii.
65Aliquando autem euenit, ut liberi qui statim ut nati sunt, parentum in potestate non fiant, ii postea tamen redigantur in potestatem.
66Veluti si Latinus ex lege Aelia Sentia uxore ducta filium procreauerit aut Latinum ex Latina aut ciuem Romanum ex ciue Romana, non habebit eum in potestate; 'sed si postea causa probata jus Quiritium consecutus fuerit, simul eum in potestate | sua habere incipit.
67Item si ciuis Romanus Latinam aut peregrinam uxo-
§ 65. § 13. J. 1, 10.
§ 66. Ср. Ulp. VII. 4.
§ 67. Ср. Ulp. VII, 4. V. 9. Gaj. II. 142. III. 5. 73.