Haec pagina nondum emendata est
ex utroque iure cuiusque seruus esse intellegitur), ita demum seruum in potestate domini esse dicemus, si in bonis eius sit, etiamsi simul ex iure Quiritium eiusdem non sit: nam qui nudum ius Quiritium in seruo habet, is potestatem habere non intellegitur.
55Item in potestate nostra sunt liberi nostri, quos iustis nuptiis procreauimus. quod ius proprium ciuium Romanorum est; fere enim nulli alii sunt homines qui talem in filios suos habent potestatem qualem nos habemus.1 idque diuus Ha|drianus edicto, quod proposuit de his qui sibi liberisque suis ab eo ciuitatem Romanam petebant, significauit. nec me praeterit Galatarum gentem credere in potestate parentum liberos esse.
§ 55. L. 3. D. 1, 6. pr. § 2. J. 1, 9.
1) Так утверждали римские юристы по недостатку исторического образования.