Haec pagina nondum emendata est
saeuire; nam ex constitutione imperatoris Antonini qui sine causa1 seruum suum occiderit, non minus teneri iubetur, quam qui alienum seruum occiderit. sed et maior quoque asperitas dominorum per eiusdem principis constitutionem coercetur: nam consultus a quibusdam praesidibus prouinciarum de his seruis, qui ad fana deorum uel ad statuas principum confugiunt, praecepit, ut si intolerabilis uideatur dominorum saeuitia, cogantur seruos suos uendere. et utrumque recte fit: malo enim nostro iure uti non debemus; qua ratione et prodigis interdicitur bonorum suorum administratio.
54Ceterum cum apud ciues Romanos duplex sit dominium (nam uel in bonis uel ex iure Quiritium uel
§ 54. Ср. Ulp. I. 16. Theophil. I. 5. § 4.
1) Расснер: без всякой с их стороны вины — не точный перевод текста.