Pagina:Институции Гая (1891).djvu/83

Haec pagina nondum emendata est


49Rursus earum personarum quae alieno iuri subiectae sunt, aliae in potestate, aliae in manu, aliae in mancipio sunt.

50Videamus nunc de his quae alieno iuri subiectae sint: '(nam) si cognouerimus, quae istae personae sint. simul intellegemus, quae sui iuris sint.

51Ac prius dispiciamus de iis, qui in aliena potestate sunt.

52In potestate itaque sunt serui dominorum, quae quidem potestas iuris gentium est: nam apud omnes peraeque gentes animaduertere possumus, dominis in seruos uitae necisque potestatem esse; et quodcumque per seruum adquiritur, id domino adquiritur.

53Sed hoc tempore neque ciuibus | Romanis, nec ullis aliis hominibus qui sub imperio populi Romani sunt, licet supra modum et sine causa in seruos suos

§ 52. L. 1. § 1. D. 1, 6. § 1. J. 1, 8.
§ 53. L. 1. § 2. D. 1, 6. § 2. J. 1, 8. Ср. Paul. 3. 4. а. § 7.