Pagina:Институции Гая (1891).djvu/82

Haec pagina nondum emendata est


46Nam et si testamento scriptis in orbem1 seruis libertas data sit, quia nullus ordo manumissionis inuenitur, nulli liberi erunt, quia lex Fufia Caninia quae in fraudem ejus facta sint rescindit, sunt etiam specialia senatusconsulta, quibus rescissa sunt ea quae in fraudem eius legis excogitata sunt.

47In summa sciendum est, (cum) lege Aelia Sentia cautum sit, ut creditorum fraudandorum causa manumissi liberi non fiant, hoc etiam ad peregrinos pertinere (senatus ita censuit ex auctoritate Hadriani), cetera uero iura eius legis ad peregrinos non pertinere.

48Sequitur de jure personarum alia diuisio. nam quaedam personae sui iuris sunt, quaedam alieno iuri sunt subiectae.

§ 46. Ср. L. 37. D. 36, 1. L. 51 pr. D. 40, 4.
§ 47. Ср. Gaj. I. 37.
§§ 48—51. L. 1 pr. D. 1, 6. pr. J. 1, 8.
1) Расснер, редактор русского перевода, не понял смысла выражений in orbem и передал это место так: если рабам, записанным в завещании по порядку, дана будет свобода etc.