Pagina:Институции Гая (1891).djvu/78

Haec pagina nondum emendata est


39Iustae autem causae manumissionis sunt ueluti si quis patrem aut matrem aut paedagogum aut conlactaneum manumittat, sed et illae causae, quae superius in seruo minore xxx annorum exposuimus, ad hunc quoque casum, de quo loquimur, adferri possunt. item ex diuerso hae causae quas in minore xx annorum domino rettulimus, porrigi possunt et ad seruum minorem xxx annorum.

40Cum ergo certus modus manumittendi minoribus xx annorum dominis per legem Aeliam Sentiam constitutus sit, euenit ut qui xiiii annos aetatis expleuerit, licet testamentum facere et in eo heredem sibi instituere legataque relinquere possit, tamen si adhuc minor sit annorum xx, libertatem seruo dare non possit.

§ 39. Ср. § 5. J. 1, 6. L. 9. 11—16. 19. 20. 25. D. 40, 2. L. 21. D. 40, 9.
§ 40. Ср. § 7. J. 1, 6. L. 77. D. de legat III. 32.