Pagina:Институции Гая (1891).djvu/73

Haec pagina nondum emendata est


Qvibvs modis Latini ad ciuitatem Romanam perueniant.

28Latini vero multis modis ad ciuitatem Romanam perueniunt.

29Statim enim ex lege Aelia Sentia minores triginta annorum manumissi et Latini facti si uxores duxerint uel ciues Romanas uel Latinas coloniarias uel eiusdem condicionis, cuius et ipsi essent, idque testati fuerint adhibitis non minus quam septem testibus ciuibue Romanis puberibus, et filium procreauerint cum is filius anniculus esse coeperit, datur eis potestas per eam legem adire praetorem uel in prouinciis praesidem prouinciae et ad probare se lege Aelia Sentia uxorem duxisse et ex ea filium anniculum habere; et si is apud quem causa probata est, id ita esse pronuntiauerit, tunc et ipse Latinus et uxor eius, si et ipsa eiusdem (condicio-

§ 28. Ср. Ulp. III. 1. L. un. С. 7, 6.
§ 29. Ср. Ulp. III. 3.