Haec pagina nondum emendata est
modo alia causa libertatem non impediat. hi omnes tamen olim qui|dem in forma libertatis seruabantur, cum praetor eos, licet | serui ex iure Quiritium esset, in libertate tueretur. nunc nero hoc | modo manumissi sunt, Latini Iuniani dicuntur, Latini ideo, quia adsimulati sunt Latinis coloniariis; Iuniani ideo, quia per legem Iuniam libertatem acceperunt, cum olim serui uiderentur esse.
23Non tamen illis permittit lex Iunia vel ipsis testamentum facere, vel ex testamento alieno capere, vel tutores testamento dari.
24Quod autem diximus ex testamento eos capere non posse, ita intellegemus, ne quid directo hereditatis legatorumue nomine eos posse capere dicamus; alioquin per fideicommissum capere possunt.
§§ 23. 24. Ср. Ulp. XX. 14. XXII. 3. Isid. Or. 9. 4. § 51. L. 29. D. 34, 5.