Pagina:Институции Гая (1891).djvu/157

Haec pagina nondum emendata est


8Sanctae quoque res, uelut muri et portae, quodammodo diuini iuris sunt.

9Quod autem diuini iuris est, id nullius in bonis est: id uero, quod humani | iuris est, plerumque alicuius in bonis est; potest autem et nullius in bonis esse nam res hereditariae, antequam aliquis heres nullim in bonis sunt.

10Hae autem quae humani iuris sunt, aut publicae sunt aut priuatae.

11Quae publicae sunt, nullius in bonis esse videntur; ipsius enim uniuersitatis esse creduntur, priuatae autem sunt quae singulorum hominum sunt.

12Quaedam praeterea res corporales sunt, quaedam incorporales.

§ 8 L. 1. pr. D. 1, 8. § 10. J. 2, 1. Festus v. religiosus.
§ 9. Ср. § 7. J. 2, 1.
§ 10. 11. Ср. L. 1. pr. L. 2. § 1. D. 43, 1. L. 15. D. 50, 16. L. 6. § 1. D. 1, 8.
§ 12—14 Tit. J. 2, 2.