Haec pagina nondum emendata est
ea lege de hac tutela canetur, sed quia perinde accepta est per interpretationem, atque si uerbis legis introducta esset. eo enim ipso, quod hereditates libertorum libertarumque, si | intestati decessissent, iusserat lex ad patronos liberosue eorum pertinere, crediderunt ueteres noluisse legem etiam tutelas ad eos pertinere, quia et agnatos quos ad hereditatem uocauit, eosdem et tutores esse iusserat.
152Exemplo patronorum rursus fiduciariae tutelae receptae sunt emancipatorum et quae fiduciariae uocantur proprie1, quae ideo nobis competunt, quia liberum caput mancipatum nobis uel a parente uel a coemptionatore manumiserimus.
§ 166. Ср. Gaj. I. 114. 115. 172. 175. 195а. Ulp. XI. 5. Tit. J. 1, 18. Tit. J. 1, 19. L. 3. § 10. L. 4. D. 26, 4. L. 1. pr. D. 37,12.
1) Редакция Гушке, основывающаяся на тексте Ульпиана и на § 172. I. Гая, не выдерживаетъ критики, но с другой стороны и поправки Студемунда оказываются сомнительными.