Haec pagina nondum emendata est
sui potestatem recasuri non sint. itaque si filius meus mortis meae tempore in potestate mea sit, nepotes ex eo non poterunt ex testamento meo habere tutorem, quamuis in potestate mea fuerint; scilicet quia mortuo me in patris sui potestate futuri sunt.
147Cum tamen in conpluribus aliis causis postumi pro iam natis habeantur, et in hac causa placuit non minus postumis quam iam natis testamento tutores dari posse, si modo in ea causa sint, ut si uiuis nobis nascantur, in potestate nostra fiant. hos (enim) etiam heredes instituere possumus, cum extraneos postumos heredes instituere permissum non sit.
148(Vxori) quae in manu est, proinde ac filiae, item nurui quae in filii manu est, proinde ac nepti tutor dari potest.
§ 147. Ср. § 4. J. 1, 13. Gaj. II. 130. 242. 287.
§ 148. Ср. Gaj. I. 114. 115. II. 159. III. 3.